- ARMENORUM Jejunia VIII
- ARMENORUM Jejunia VIII.numerantur per annum, quae Quadragesimas appellant, quod in iis vescantur quadragesimalibus cibis. Et quidem primum vocant Adae et Ionae, quod est quinque dierum, duabus hebdomadis, ante sollennem Paschatis Qudragesimam; in memoriam ieiunii Adae, postquam e Pardiso eiectus est, institutum. Secundum, commune est cum aliis nonnullis Christianis, ante Pascha, quod auspicantur feriâ secundâ, post dominicam Quadragesimae. Tertium est novem dierum, ante Festum Pentecostes, h. e. ab Ascensione Domini. Quartum dicitur Eliae, incipitque feriâ secundâ, post Pentecosten, et protrahitur usque ad 50. dies. Quintum est unius hebdomadae, ante Assumptionem Deipatae. Septim um est hebdomadis, post inventionem Crucis. Octavum est, 7. hebdomadum, ante Natalem Domini. Vide Filesacum de Quadragesima c. 9. et infra Arziburius, hoc enim verum primi ieiunii illorum nomen esse ibi videbimus; cum quo ne quid commune haberent Graeci, caseum se et ova iis diebus comedere, in Triodio dicunt c. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.